HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXCIII: Quod postquam comedit cum eis insufflans dedit Spiritum sanctum

#Luc. XXIV; Joan. XX#Deut. XXXII

Adhuc illis nunc credentibus ait Jesus: Habetis hic aliquid, quod manducetur. Et obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis. Et manducans reliquias dedit illis. Sed sciendum est cibos a Domino sumptos post resurrectionem, non solum sumptos, sed etiam absumptos, sicut aqua missa in ignem absumitur. Ante mortem vero sumptos in alimoniam. Aliter enim absorbet aquam terra sitiens, aliter radius solis cadens. Et ait illis. Haec sunt verba, quae locutus sum cum adhuc vobiscum essem, id est similis vobis passibilis. Tunc aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis. Vos eritis mihi testes horum in omnes gentes incipientes a Hierusalem. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino, id est agnito. Dixit ergo eis iterum: Pax vobis, supple, sit, vel est. Tamen cum vicarius Christo pontifex, scilicet, dicit populo: Pax vobis, tantum subintelligitur, sit. Qui ut ostendat se Christi vicarium. Quandoque dicit: Pax vobis, tunc scilicet cum primo vertitur ad populum in missa, quia haec fuit prima vox Christi ad discipulos post resurrectionem. Instar vero aliorum sacerdotum dicit postea: Dominus vobiscum, ut se unum ex nobis esse ostendat, Haec cum dixisset insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittentur eis, et quorum retinueritis, retenta erunt. Huic sententiae, quidam adhaerent, dicentes: Neminem posse solvere, vel ligare nisi habeat Spiritum sanctum, quo auctore hoc faciat. Sed attendere debent, quia etiam ante resurrectionem dedit eis Jesus eamdem potestatem, sine insufflatione, nec tamen legitur ibi dedisse Spiritum sanctum eis. Quae duo praedixit Moyses ibi, suxerunt mel de petra, id est potentiam ligandi et solvendi, et miraculorum, a Christo immuni a peccato quamvis mortali, et postea, oleum de saxo durissimo, id est eamdem potentiam cum Spiritu sancto de Christo impassibili.